monumenta.ch > Isidorus > 30
Isidorus, De Natura Rerum, XXIX. De tonitruo. <<<     >>> XXXI. De arcu.

CAPUT XXX. De fulminibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXX.---N. 1. Aiunt naturalium scrutatores . . . perveniat sonitus. Concinnavit haec ex Lucretii versibus hisce. lib. VI: Fulget item nubes ignis cum semina multa Excussere suo concursu, ceu lapidem si Percutiat lapis, aut ferrum; nam tunc quoque lumen Exsilit, et claras scintillas dissipat ignis. Sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus Fulgere quam cernant oculi, quia semper ad aures Tardius adveniunt, quam visum, quae moveant res. Id licet hinc etiam cognoscere, caedere si quem Ancipiti videas ferro procul arboris auctum. Ante fit, ut cernas ictum quam plaga per aures Det sonitum: sic fulgorem quoque cernimus ante Quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni E simili causa et concursu natus eodem.

Ibid. Compulseris. Al., expulseris. Forte, compuleris. AREV.

]
Aiunt naturalium scrutatores causarum, quod ex collisione atque attritu nubium fulgura generentur ad instar silicum duriorum quos cum compulseris invicem sibi, medius ex his ignis elabitur, vel quemadmodum si lignum ligno ras, ignem emittit. Unde et Papinius: Fulguraque attritis quotiens micuere procellis. Hac itaque ratione, cum nubila invicem in se fuerint collisa, illico fulmina mittuntur.
2 [

2. Unde et Virgilius: Non alias, etc. Ad quae verba Servius: Omen est (inquit) et in eo quod sereno coelo fulgura missa sunt, et in eo quod plura missa sunt.

Ibid. Grialius, tardiora sunt. AREV.

Ibid. Virgilii versus est 487 lib. I Georg. AREV.

]
Dehinc sequuntur tonitrua, quae licet sonitu tardiora sunt, praecedenti concussi luminis claritate, pariter tamen cum fulgure emittuntur. Sed eorum sonitus tardius penetrat aures quam oculos splendor fulguris, ad instar securis arborem procul caedentis, cuius quidem ante cernis ictum quam ad aures perveniat sonitus. Ergo nubium attritu fulmina nascuntur. Nunquam enim sereno coelo fulgura micuerunt. Unde et Virgilius: Non alias coelo ceciderunt plura sereno Fulgura.
3 [

3. Post fulminis autem iact. Ex eodem Lucretii loco

Ibid. Alii, erumpit violentia. AREV.

]
Fit enim fulmen nube, imbre et vento. Nam cum ventus in nubibus vehementer agitatus est, sic incalescit, ut incendatur. Dehinc, ut praedictum est, fulgura et tonitrua simul exprimuntur. Sed illud celerius videtur quia clarum est, hoc autem tardius ad aures pervenit. Post fulminis autem iactum, ventorum erumpere violentiam, sicque furorem tempestatis quem in nubibus conclusi agebant exeuntes ad terras emittunt.
4 [

4. Lucretius autem dicit. lib. II, his verbis. Perfacile est iam animi ratione exsolvere nobis Quare fulmineus multo penetralior ignis Quam noster fluat e terris terrestribus ortus. Dicere enim possis coelestem fulminis ignem Subtilem magis e parvis constare figuris. Atque adeo transire foramina quae nequit ignis Noster hic, e lignis ortus taedaque creatus.

Ibid. Virgilii versus est 698 l. II Aen. AREV.

]
Lucretius autem dicit fulmina ex minutis seminibus constare, ideo penetrabilia esse; ubicunque autem fulmen ceciderit, sulphuris odorem emittit. Virgilius: Et late circum loca sulphure fumant, Et Lucanus: Aethereoque nocens fumabit sulphure ferrum.
5 [

5. Fulgura montes. Ita omnes libri, ut et Horatiani quidam.

]
In fulminibus sanctorum accipiuntur miracula, claritate signorum ac virtutum micantia, atque ad intima cordis pervenientia. Sublimia loca amplius sentire dicuntur ventorum vel fulminis iniuriam, quam humilior terra. Unde et Horatius: Feriuntque summos . . . . . . . Fulgura montes. Nimis autem excelsiora loca a tempestatibus esse secura, ut Olympus, qui celsitudine sua nec impetus ventorum, nec fulminum ictus sentit, quia nubes excedit.